Liber Quartus Regum*

Caput 13: Versus 14

Elisaeus autem.RAB.Redemptor noster rectoribus Ecclesiae armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum praecipit praeliari. Arcus sacrum est eloquium, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, figuratur chorda: et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, Vetus a rigore suo ad intellectum spiritualem flectitur. Sagittae sunt verba quae doctores proferunt. Nos ergo cum Scripturae sacrae dicta pensamus, arcum intendimus; cum verba doctrinae damus, sagittas emittimus.
(* Traductions européennes)